Quantum redactiones paginae "Triumphi Octaviani Augusti" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Triumphi ==
Senatus Octaviano triumphum ex [[Illyricum|Illyrico]] anno [[33 a.C.n.]] decrevit, quem eodem anno ac triumphos de Antonio celebraverit.<ref>[[Appianus]], ''Illyrica'' 28</ref> Triumphos igitur Illyricum, Actiacum et de regina [[Cleopatra VII|Cleopatra]] tandem diebus [[6 Augusti|6]], [[7 Augusti|7]] et [[8 Augusti]] [[29 a.C.n.]] egit.<ref>[[Dio Cassius]], ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' 51.21.5-9</ref> [[Velleius Paterculus]] de triumphis sic: "Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest."<ref>[[Velleius Paterculus]], ''[[Historiae (Velleius)|Historiae]]'' 2.89.1</ref> Ita [[Orosius]], erroribus flagrantibus, refert: "Anno ab urbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto quinquies et [[Sextus Appuleius (consul 29 a.C.n.)|L. Apuleio]] consulibus Caesar victor ab oriente rediens, VIII idus Ianuarias [sic] urbem triplici triumpho ingressus est ac tunc primum ipse Iani portas sopitis finitisque omnibus bellis civilibus clausit."<ref>[[Orosius]], ''[[Historiae adversum paganos]]'' 6.20</ref> Alii de "triplici triumpho" nihil dicunt. De morte Cleopatrae [[Suetonius]] ita narrat: "Cleopatrae, quam servatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admovit [Augustus], qui venenum ac virus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Augustus" 17</ref> De divitiis triumphi de Cleopatra ita: "Nam et invecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Augustus" 41</ref> De [[Alexander (rex Emesenus)|Alexandro]] [[Emesa]]e rege post triumphum necato breviter refert [[Cassius Dio]].<ref>[[Dio Cassius]], ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' 51.2, cf. 50.13.7</ref> Et de [[Tiberius (imperator)|Tiberio]] triumphi Actiaci participe ita: "Dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octaviae filius dexteriore veheretur."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Tiberius" 6.4</ref> [[Propertius]], qui ipse triumphum Aegyptium spectavit, breviter refert [[Quid mirare meam si versat femina vitam|carmine undecimo libri tertia elegiarum]]:
:: ... cane,<ref>"cane" Camps; "cape" mss.</ref> Roma, triumphum<br />
::et longum Augusto salva precare diem!<br />