Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 11:
 
===De nummo===
Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani [[aes grave]] conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, [[as]] ob id ipsum ''libralis'' dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo [[Sextans (nummus)|sextans]] duobus globulis, [[Quadrans|quadrans]] tribus, [[Triens (nummus)|triens]] quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque [[semuncia]] et [[quartuncia]] nonumquam emissae sunt.
 
In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.