Aperire sectionem principem

Mutata

Primus sensus vocabuli ''trientis'' est '''tertia pars''' : ita ''heres ex triente'' est heres cui tertia pars hereditatis cuiusdam testamento obvenit. Item apud Romanos fenus trientarium erat [[Usura|usura]] quae 4% per annum reddebat, id est 1/3% per mensem.
 
Item triens potest esse tertia pars cuiusvis mensurae, pedis in longitudine vel [[iugerum|iugeri]] in area (= 9600 pedes quadrati<ref>[[Columella]] V,1,10.</ref>). In primis erat tertia pars sextarii (= quatuor cyathi) in [[Capacitas et volumen|volumine]] liquoris metiendo, ita ut etiam vas trientis capax idem nomen acceperit : Romani trientes vini potabant,vel vinum in trientibus potabant<ref>[[Martialis]] VI,86,1 et X,49,1. [[Propertius]] III,10,29.</ref>.
 
[[Fasciculus:Triente repubblicano.jpg|thumb|right|Triens Minerva/Prora navis. Imago incisa ex libro XVIIIi saeculi.]]