Quantum redactiones paginae "Trema (diacriticum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Iam in papyris antiquis interdum tremate indicatum est vocales continuas non efficere [[Diphthongus|diphthongum]], sicut in [[Papyrus 52 (Gregory–Aland)|<math>\mathfrak{P}</math><sup>52</sup>]], fragmento papyri saeculo II facti, quo particulae [[Evangelium secundum Ioannem|Evangelii secundum Ioannem]] 18:31-33 (recto) et 18:37-38 (verso) continentur. In recti enim folii secundo versu scriptura continua exarato super iota litteram scriptum est trema (Ï), ne eidem syllabae adtribuatur atque A littera, in qua verbum praecedens terminatur. Similis trematis usus etiam in [[Codex Tchacos|Codice Tchaco]] (saec. IV/V), qui [[Evangelium Iudae]] [[Lingua Coptica|Coptice]] redditum nobis conservavit, invenitur.
 
Trema etiam in editionibus philologicis auctorum [[Graecia antiqua|Graecorum]] usu receptum est, sive de verbi figura agitur (sicut {{Polytonic|δάῒς}} [da·is] 'bellum, proelium' vs. {{Polytonic|δαίς}} [dai&#815;s] 'cena'), sive de metri necessitate (sicut {{Polytonic|εὐ}} [eu&#815;] vs. {{Polytonic|ἐϋ}} [e·u] 'bene', ut {{Polytonic|ἐϋφρονέων}} [e·upʰ·ro·ne·o:n] (∪ — ∪ ∪ — ) 'bene animatus, hilaris', ''[[Ilias|Il.]]'' 15.285). Etiam [[lingua Neograeca]] tremate utitur, ne puta [[alpha|{{Polytonic|α}}]][[iota|{{Polytonic|ί}}]] litterarum successio ['e] appelletur; itaque 'mensis Maii' {{Polytonic|Μαΐου}} scribitur.
 
[[Categoria:Scripturae]]