Quantum redactiones paginae "Semuncia" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
==De nummo==
Nummus aeneus fuit tertio saeculo a.C.n., qui vicesimam quartam partem [[As|assis]] valebat. Quoad as [[Libra pondus|libralis]] fuit, semuncia circiter 13 gr. pendebat, [[Secundum Bellum Punicum|bello Punico secundo]] pondus vehementer imminutum est nec ultra tertium saeculum semuncia percussa est.
Praecipuae notae fuenrunt primo [[Glans (fructus)|glans]] ex una parte et [[Caduceus|caduceus]] ex altera. Mox cum as [[Ianus|Iani]] geminum caput/Prora navis apparuit, tum eaedem notae semunciae atque [[Sextans (nummus)|sextanti]] fuerunt : id est caput [[Mercurius (deus)|Mercurii]] cum petaso alato ex una parte et prora navis ex altera. At in eo differebat sextans quod duos globulos valorem duarum [[Uncia (pondus et nummus)|unciarum]] indicantes ex utraque parte praebebat. At in semuncia nulli globuli erant.
 
==Fontes==