Quantum redactiones paginae "Semuncia" differant

Semuncia est dimidia [[Uncia (pondus et nummus)|uncia]], id est vicesima quarta (1/24) pars [[Mensurae Romanae|mensurae]] alicuius. Erat etiam nummus aeneus tertio saeculo a.C.n. a [[Romani|Romanis]] et aliis gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus signatus.
==De mensura==
Semiuncia duodecim [[Scripulum|scripula]] comprehendebat. Inter alia in usu erat ad :
*massam vel pondus metiendum, ubi vicesimam quartam partem [[Libra pondus|librae]] valebat, id est circiter 13gr.50.
*[[Area (geometria)|aream]] metiendam, ubi vicesimam quartam partem [[Iugerum|iugeri]] valebat, id est circiter 1200 [[Mensurae Romanae|pedes quadratos]].
 
==De nummo==
Nummus aeneus fuit tertio saeculo a.C.n., qui vicesimam quartam partem [[As|assis]] valebat. Quoad as [[Libra pondus|libralis]] fuit, semuncia circiter 13 gr. pendebat, [[Secundum Bellum Punicum|bello Punico secundo]] pondus vehementer imminutum est nec ultra tertium saeculum semuncia percussa est.