Quantum redactiones paginae "Sextus Propertius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 13:
Nihil a Propertio scriptum servatur nisi elegiae, in quattuor libros ordinatae, quorum primus circa annum 30 a.C.n. compositus est, e carminibus duobus et viginti confectus. Saepe titulo "Cynthia monobiblos" nuncupatur, quippe cuius carmina fere omnia de amore Propertii et Cynthiae tractant. Carmen [[Quaeris cur veniam tibi tardior|2.31]] [[Porticus Danaidum|Porticum Danaidum]] ab [[Augustus (imperator)|Augusto]] sacratum describit, id quod sive anno [[28 a.C.n.]] seu paullo postea accidit. Liber secundus carmina quinque et triginta comprehendit circa annum 25 composita: elegia enim [[Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis|2.10]] [[Expeditio Arabica (24 a.C.n.)|expeditionem Arabicam]] futuram refert, quae re vera eo anno susceptus est.
 
Liber tertius rebus annorum 24 et 23 adnuit;, et interdum prioribus: elegia [[Quid mirare meam si versat femina vitam|3.11]] ad Octaviani [[Triumphi Octaviani Augusti|triumphum]] de [[Cleopatra VII|Cleopatra]] anno 29 celebratum respicit. Hic enim liber ante annum 20 a.C.n. ut videtur confectus est. Elegiis [[Arma deus Caesar dites meditatur ad Indos|3.4]] et [[Postume plorantem potuisti linquere Gallam|3.12]] poëta de expeditione futura in [[Parthi|Parthos]] canit, quae re vera annis 22 et 21 praeparabatur, sed anno [[20 a.C.n.]], foedere concluso, abrogata est. Elegia [[Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno|3.18]] mortem [[Marcus Claudius Marcellus (Octaviae filius)|M. Marcelli]] (Augusti nepotis) flet.
 
Libro quarto Propertius minus de amore sed interdum de rebus publicis et historicis cantat. Hic liber res anni [[16 a.C.n.]] interdum refert, carmine [[Desine Paulle meum lacrimis urgere sepulcrum|4.11]] ([[Cornelia (Scriboniae filia)|Cornelia]]e fletus) de [[Publius Cornelius Scipio (consul 16 a.C.n.)|P. Scipione]] eo anno consule, carmine [[Sacra facit vates|4.6]] de [[Sugambri|Sycambris]] qui, nuper in [[clades Lolliana|clade Lolliana]] victores, eodem anno debellati sunt. Idem carmen [[Pugna Actiaca|pugnam Actiacam]] originemque [[Templum Apollinis in Palatio|Aedis Apollinis Palatini]] enarrat.