Quantum redactiones paginae "Sextus Propertius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''Sextus Propertius'''<ref>Communiter "Propertius"</ref> fuit [[poeta]] [[Roma]]nus, natus ante annum fere 50 a.C.n., mortuus post 16 a.C.n. et ante 2 p.C.n.; de cuius vita nihil scimus, nisi quod in elegiis suis legendum sit.
 
Propertius inter annos fere 57 et 50 a.C.n. natus est, sicut vates suppositicius carminis [[Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est|4.1]] proclamat, [[Asisium|Asisii]] iuxta [[Mevania]]m in [[Umbria]].<ref>Propertius 4.1.121-126. "Asis" in libris manuscriptis: "Asisi" Lachmann (id nomen Medio Aevo clarissimum apud auctores classicos nullibi reperitur)</ref> Familia eius, cum pater mortuus esset, in gravem inopiam cecidit; namque, quoniam equestris gradus erat, ea tracta est in [[bellum Perusinum|bellum civile Perusinum]].<ref>Propertius [[Qualis et unde genus|1.22]]</ref>
 
Postquam primus liber elegiarum editus est, Propertius in [[Maecenas|Maecenatis]] sodalitatem acceptus est, ubi [[Horatius|Horatium]] [[Vergilius|Vergiliumque]], clarissimos Augusti aetatis poetas, cognovit. Propertius, quamvis Virgilium honorificis verbis prosequatur, magnum pondus in [[poetae neoterici|neotericorum]] poetica sibi vindicat (sicut Horatius).