Aperire sectionem principem

Mutata

Tempore [[aes grave|aeris gravis]] (circiter 280-215/212 a.C.n.) triens nummus non malleolo et nota signabatur, sed in formam conflari solebat : gravior enim erat quam ut cudi posset. Tertiam partem librae aeris pendebat (paulo plus quam 100gr.). A medio secundo bell Punico contra, postquam pondus assis sexiens imminutum est et triens minus quam 17 gr. pendere debebat, cudi coeptus est.
==Aliae significationes verbi==
Primus sensus vocabuli ''trientis'' est '''tertia pars''' : ita ''heres ex triente'' est heres cui tertia pars cuiusdam hereditatis cuiusdam testamento obvenit. Item apud Romanos fenus trientis erat [[Usura|usura]] 4% per annum, id est 1/3% per mensem.
 
Item triens potest esse tertia pars cuiusdam mensurae, pedis in longitudine vel iugeri in area (9600 pedes quadrati<ref>[[Columella]] V,1,10.</ref>). In primis erat tertia pars sextarii (= quatuor cyathi) in [[Capacitas et volumen|volumine]] liquoris metiendo, ita ut etiam vas trientis capax idem nomen acceperit : Romani trientes vini potabant,vel vinum in trientibus potabant<ref>[[Martialis]] VI,86,1 et X,49,1. [[Propertius]] III,10,29.</ref>.