Quantum redactiones paginae "Antonius Vieira" differant

spatium
(spatium)
[[Imago:pav historia futuro.jpg|thumb|220px|right|Vieirae ''Historia Futura,'' prima editio]]
 
'''Antonio Vieira''', [[Iesuitae|S.I.]] (natus [[6 Februarii]] [[1608]]; mortuus [[18 Iulii]] [[1697]]), fuit religiosus et praeclarus [[scriptor]] [[Lusitania|Lusitanus]], qui ob facundiam et copiam dicendi principem locum inter oratores [[Ecclesia Catholica|Catholicos]] suae aetatis obtinuit.
 
Natus est [[Olisipo|Olisipone]], sed mox, relicta patria, in Americam meridianam se contulit. Ibi in collegio [[Iesuita]]rum, quod situm erat [[Bahia]]e, in oppido [[Brasilia]]e, honestarum artium studia cum laude perfecit. Sacrum tirocinium anno [[1625]] auspicatus est, et duobus annis peractis vota religiosa pronuntiavit. Cum annum aetatis duodevicesimum attigisset, rhetoricam artem publice tradere coepit, cui professioni acessit mox provincia theologica. Anno vero [[1635]] sacerdotium inivit. Sermonibus permultis, quos edidit, maximam laudem in arte oratoria ei pepererunt.
1 252

recensiones