Quantum redactiones paginae "Athanasius Kircherus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Natus est Athanasius Kircher patre Iohanne Kircher, qui [[Theologia]]m [[Moguntia]]e publice profitebatur.
 
Ab anno [[1614]] ad annum [[1618]] collegium Iesuitarum frequentavit, in quo studiis honestarum artium operam dedit. Factus est interea tiro sacrorum in eadem familia religiosa. Anno circiter 1618 [[Padiborna]]m, ad collegium Iesuiticum, migravit, ut alias disciplinas coleret. Ibi singulari laude ad studium philosophiae, theologiae, naturalium quaestionum et mathematices animum impulitappulit. Cum eo tempore bella religionis causa in multis Germaniae partibus gererentur, cumque magnum periculum esset ne [[Protestantes|Protestantium]] copiae Padibornam caperent, anno [[1622]] [[Colonia Agrippina|Coloniam Agripinam]] fuit fugiendum.
 
Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno 1628 lauream coronam de Thelologia impetravit.
 
Decennio post, arcessitus est a Summo Pontifice ut in Collegio Romano linguas orientales, physicam et mathematicas disciplinas traderet. Quo tempore instituit in ipsa sede Collegii Romani Museum Kircherianum, in qui plurimas res miras a se repertas, vel dono acceptas exhibuit, quae ob insolentiam totius orbis eruditos in admirationem rapuerunt.