Quantum redactiones paginae "Nezahualcoyotl" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 6:
== Vita ==
 
Postea quam pater eum Texcocano sceptro auxit, NetzahualcoyotlNezahualcoyotl pulsus est de regno a Tezozomoco, Atzcapotzalci rege, qui suam potestatem amplificandi causa Texcocum capere studebat. Quibus rebus factis, patre mortuo, NetzahualcoyotlNezahualcoyotl fugae sese dedit, oppida plurima visurus, ex quibus cum disciplinam militarem et artem civilem, tum aliarum gentium auxilium ad Texcoci gubernaculum, quod hereditarium habebat, vindicandum sibi compararet.
 
Foedere cum Aztecis et Tlacopanensibus instituto, bellum gessit in Tezozomocum, ex quo victor discessit et imperio denuo potitus est. Idem, brevi temporis spatio transactom, magnam sibi rei publicae prudentiam comparavit, quam quidem cum Musis et studio philosophiae coniungere non destitit. Eius impulsu oppidum Texcocum viis canalibusque instructum est, templis vero et aedibus magnificis auctum, saltibus publicis er viridariis ad pulchritudinem summam exornatum.