Quantum redactiones paginae "Nezahualcoyotl" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Redirigens ad Netzahualcoyotl
Linea 1:
#REDIRECT [[Netzahualcoyotl]]
{{Pagina non annexa}}
[[Fasciculus:Nezahualcoyotl_Rey_Poeta.gif|thumb|Nezahualcoyotlis imago ex antiquo codice Mexicano desumpta]]
 
'''Nezahualcoyotl''', anno 1402 p. Ch. n. gente Chicimeca, patre Ixtixochitle matre Matlacihuatle natus, vita vero functus anno 1472 p. Ch. n, fuit rex Texcoci, oppidi Mexicani quod apud Mexicopolin situm est. Praeter eius civilem prudentiam, quae summa fuisse dicitur, carmina, quae lingua Mexicana panxit, eximia laude celebrantur.
 
== Vita ==
 
Postea quam pater eum Texcocano sceptro auxit, Netzahualcoyotl pulsus est de regno a Tezozomoco, Atzcapotzalci rege, qui suam potestatem amplificandi causa Texcocum capere studebat. Quibus rebus factis, patre mortuo, Netzahualcoyotl fugae sese dedit, oppida plurima visurus, ex quibus cum disciplinam militarem et artem civilem, tum aliarum gentium auxilium ad Texcoci gubernaculum, quod hereditarium habebat, vindicandum sibi compararet.
Foedere cum Aztecis et Tlacopanensibus instituto, bellum gessit in Tezozomocum, ex quo victor discessit et imperio denuo potitus est. Netzahualcoyotl brevi tempore sibi magnam rei publicae prudentiam sibi comparavit, quam quidem cum Musis et studio philosophiae coniungere non destitit. Cuius impulsu oppidum Texcocum viis canalibusque auctum est, templis vero et aedibus magnificis, publicis hortis ad summam pulchritudinem ornaratum.
Carmina, quae conscripsit, habentur inter praeclara linguae Mexicanae monumenta. In iis carminibus praecipue de cultu deo tribuendo (erat enim ei persuasum deum unum exstare), de hominis origine et fato, de brevitate vitae, de amicitia et de philosophia egit. Litteras autem cum aliis artibus coniungendas censebat, quamobrem curavit condendas scholas in quibus iuvenes ad astronomiam, artem medicam, historiam et artem pingendi informarentur. Quibus rebus praeclaram regentis speciem exhibuit, et multos in admirationem sui facile traxit.
 
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Politicorum periti Mexici]]
[[Categoria:Scriptores Mexici]]
[[Categoria:Auctores Navatlaci]]
[[Categoria:Nati 1402]]
[[Categoria:Mortui 1472]]
 
[[bg:Несауалкойотъл]]
[[ca:Nezahualcóyotl]]
[[de:Nezahualcóyotl (König)]]
[[en:Nezahualcoyotl]]
[[eo:Nezahualcóyotl]]
[[es:Nezahualcóyotl]]
[[fr:Nezahualcoyotl]]
[[hu:Nezahualcóyotl]]
[[id:Nezahualcóyotl]]
[[it:Acolmiztli Nezahualcóyotl]]
[[ja:ネサワルコヨトル]]
[[ms:Nezahualcóyotl]]
[[nah:Nezahualcoyōtl]]
[[nl:Nezahualcoyotl]]
[[no:Nezahualcoyotl]]
[[pl:Nezahualcoyotl]]
[[pt:Nezahualcóyotl]]
[[ru:Несауалькойотль (правитель)]]
[[simple:Nezahualcoyotl]]
[[tl:Nezahualcóyotl]]