Aperire sectionem principem

Mutata

Tempore [[aes grave|aeris gravis]] (circiter 280-215/212 a.C.n.) triens nummus non malleolo et nota signabatur, sed in formam conflari solebat : gravior enim erat quam ut cudi posset. Tertiam partem librae aeris pendebat (paulo plus quam 100gr.). A medio secundo bell Punico contra, postquam pondus assis sexiens imminutum est et triens minus quam 17 gr. pendere debebat, cudi coeptus est.
==Aliae significationes verbi==
Primus sensus vocabuli ''trientis'' est '''tertia pars''' : ita ''heres ex triente'' est heres cui tertia pars cuiusdam hereditatis testamento obvenit. Item apud Romanos fenus trientis esterat [[Usura|usura]] 4% per annum, id est 1/3% per mensem.
 
Item triens potest esse tertia pars cuiusdam mensuraen pedi in longitudine vel iugeri in area. In primis est tertia pars sextarii ad volumen liquoris metiendum, ita ut etiam vas trientis capax idem nomen acceperit : Romani trientes vini potabant vel vinum in trientibus potabant<ref>Martialis X,49,1. Propertius III,10,29.</ref>.
 
== Vide etiam ==