Aperire sectionem principem

Mutata

Summarium vacuum
 
Tempore [[aes grave|aeris gravis]] (circiter 280-215/212 a.C.n.) triens nummus non malleolo et nota signabatur, sed in formam conflari solebat : gravior enim erat quam ut cudi posset. Tertiam partem librae aeris pendebat (paulo plus quam 100gr.). A medio secundo bell Punico contra, postquam pondus assis sexiens imminutum est et triens minus quam 17 gr. pendere debebat, cudi coeptus est.
==Aliae significationes verbi==
Primus sensus vocabuli ''trientis'' est '''tertia pars''' : ita heres ex triente est heres cui tertia pars cuiusdam hereditatis testamento obvenit. Item fenus trientis est [[Usura|usura]] 4% per annum, id est 1/3% per mensem.
 
== Vide etiam ==
* [[As]] - [[Quadrans]] - [[Quincunx]] - [[Semis]] - [[Sextans (nummus)]] - [[Uncia (pondus et nummus)|Uncia]]