Aperire sectionem principem

Mutata

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Vecchi 003.jpg|right|thumb|[[Aes grave]] : triens conflatus, [[Fulmen]]/[[Delphinus]]. Quatuor globuli = quatuor unciae. 107gr. Circa 240 a.C.n.]]Triens est nummus [[Aes|aeneus]] [[Roma antiqua|Romanus antiquus]] tertio et secundo saeculo a.C.n. signatus. Tertiam partem [[As|assis]] valebat, id est quatuor [[Uncia (pondus et nummus)|uncias]]. Valorem quatuor unciarum indicabant quattuor globuli ex utraque parte nummi prominentes.
 
Prima parte tertii saeculi variae notae fuerunt, sed cum as gemino capite dei [[Ianus|Iani]] signatus apparuit circa [[230 a.C.n.|230 a.C.n.,]] notae trientis semper fuerunt caput [[Minerva|Minervae]] [[Galea|galeatae]] ex una parte et prora navis ex altera parte.