Quantum redactiones paginae "Thera" differant

Content deleted Content added
nomen insulae
Linea 23:
|descriptio tabulae = Archipelagus Santorine cum insula Thera
}}
'''Thera''' ([[Lingua Graeca|Graece]] {{Polytonic|Θήρα}}; [[Neograece]] potius ''Σαντορίνη'') est nomen et archipelagi et insulae eius principalis a [[Creta]] ad boream versa, in catena insularum [[Cyclades|Cycladum]] inclusa. Hodie (Neograece) archipelagus potius Santorine (ex Sancta Irina contracta), insula principalis Thera appellatur. Anno 2010 archipelago erant 13725 incolarum, quarum maxima pars in insula Thera habitabant. Ex administratione Graeca anno 2010 reformata (vide: [[Libellus Callicratis]]) pariter est [[demus]] et [[Unitas regionalis (Graecia)|regionalis unitas]] regionis [[Aegaeum Australe (regio Graeciae)|Aegaei Australis]].
 
== Nomen insulae ==
Ut apud [[Pausanias|Pausaniam]] et [[Herodotus|Herodotum]] legitur insula ex gleba terae ab [[Argo]] in mare iacta orta esse credebatur. Quam initio nomine Καλλίστη ("pulcherrima") [[Phoenices]] inhabitavisse. Octo generationibus post hic (secundum Pausaniam) ''Theras'', ''Autesii'' filius, coloniam [[Sparta]]nam condidit, cuius nomen Θήρα (Thera) ex conditoris nomine deductum esset. [[Respublica Veneta|Veneti]] insulam [[saeculum 12|saeculo duodecimo]] Sanctam Irenen vocaverunt, quod nomen a [[basilica]] [[Ecclesia antiqua|palaeochristiana]] nomine Άγια Ειρήνη prope hodiernam ''Perissam'' repetit. Ex quo ''Santorine'' (''Σαντορίνη'') profectum est.
== Situs et loci natura ==
Archipelagus Santorine in [[Aegaeum mare|Aegaeo mari]] meridiano fere 120 km a [[Creta]] in septentriones versus iacet. Insulae proximae sunt [[Anaphe]] 22 km et [[Ios]] 19 km a septentrionibus et [[Melos]] circiter 77 km a boreo-occidenti sitae.