Quantum redactiones paginae "Bernardus Lonergan" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 1:
'''Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan''' (natus [[Buckinghamia (Quebecum)|Buckinghamiae]], in oppido [[Quebecum|Quebeci]], die [[17 Decembris]] [[1904]]; mortuus in ''Pickering'', urbe [[Ontario]]nis, die [[26 Novembris]] [[1984]]) fuit [[presbyter]] [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] sodalis, [[Philosophia|philosophus]] [[Theologia|theologusque]] [[Canada|Canadiensis]]. Bernardus Lonergan etiam quaestiones [[Paedagogia|paedagogicas]] et [[Oeconomia|oeconomicas]] tractavit necnon res [[mathematica]]s ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis [[Ecclesia Catholica Romana|catholicis]] [[Saeculum 20|saeculi XX]] habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et ecclesiae et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
Bernardus Lonergan et in Collegio Christi Regis, quod nunc est pars [[Universitas Torontonensis|Universitatis Torontonensis]], ab [[1947|anno 1947]] usque ad [[1953]] atque iterum a [[1965]] usque ad [[1975]], et [[Roma]]e in [[Pontificia Universitas Gregoriana|Pontificia Universitate Gregoriana]] ab anno 1953 usque ad [[1964]] docuit.
Celeberrima Bernardi Lonergan opera, qui sermone suo patrio [[Lingua Anglica|Anglico]] plerumque scripsit, sunt ''Insight: A Study of Human Understanding'' ([[Lingua Latina|Latine]]: ''Intellectus: commentatio de intellegentia humana''), liber [[1957|anno 1957]] editus, et ''Method in Theology'' (Latine: ''Methodus in theologia''), [[1972|anni 1972]]. Ad usum suorum autem discipulorum apud Universitatem Gregorianam, ubi de [[Trinitas|Trinitate]] ac de [[christologia]] docebat, nonnulla opera Latine Lonergan conscripsit, inter quae sunt ''De Constitutione Christi ontologica et psychologica supplementum confecit Bernardus Lonergan'' ([[1956]]) et ''Divinarum personarum conceptionem analogicam evolvit Bernardus Lonergan'' (1957), scripta in quibus novitas cogitationum Lonerganianarum temperie scholastica catholica illius aetatis afficitur. Etiam de methodo
{{religiosi}}
|