Quantum redactiones paginae "Bernardus Lonergan" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
'''Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan''' (natus [[Buckinghamia (Quebecum)|Buckinghamiae]], in oppido [[Quebecum|Quebeci]], die [[17 Decembris]] [[1904]]; mortuus in ''Pickering'', urbe [[Ontario]]nis, die [[26 Novembris]] [[1984]]) fuit [[presbyter]] [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] sodalis, [[Philosophia|philosophus]] [[Theologia|theologusque]] [[Canada|Canadiensis]]. Bernardus Lonergan etiam quaestiones [[Paedagogia|paedagogicas]] et [[Oeconomia|oeconomicas]] tractavit necnon res [[mathematica]]s ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis [[Ecclesia Catholica Romana|catholicis]] [[Saeculum 20|saeculi XX]] habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et ecclesiae et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
Bernardus Lonergan et in Collegio Christi Regis, quod nunc est pars [[Universitas Torontonensis|Universitatis Torontonensis]], ab [[1947|anno 1947]] usque ad [[1953]] atque iterum a [[1965]] ad [[1975]], et [[Roma]]e in [[Pontificia Universitas Gregoriana|Pontificia Universitate Gregoriana]] ab anno 1953 usque ad [[1964]] docuit.
 
Celeberrima Bernardi Lonergan opera, qui sermone suo patrio [[Lingua Anglica|Anglico]] plerumque scripsit, sunt ''Insight: A Study of Human Understanding'' ([[Lingua Latina|Latine]]: ''Intellectus: commentatio de intellegentia humana''), liber [[1957|anno 1957]] editus, et ''Method in Theology'' (Latine: ''Methodus in theologia''), [[1972|anni 1972]]. Ad usum suorum autem discipulorum apud Universitatem Gregorianam, ubi de [[Trinitas|Trinitate]] ac de [[christologia]] docebat, nonnulla opera Latine Lonergan conscripsit, inter quae sunt ''De Constitutione Christi ontologica et psychologica supplementum confecit Bernardus Lonergan'' ([[1956]]) et ''Divinarum personarum conceptionem analogicam evolvit Bernardus Lonergan'' (1957), scripta in quibus novitas cogitationum Lonerganianarum temperie scholastica catholica illius aetatis afficitur. Etiam de methodo theologiae Romae Lonergan docuit, prius quam tractatum Anglice scriptum de hac re publicaret: exstat enim opus Bernardi Lonergan ''De methodo theologiae. Notae desumptae ab alumnis'' ([[1962]]).
 
{{bio-stipula}}
{{religiosi}}
{{Lifetime|1904|1984|Lonergan, Bernardus}}