Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

===De mensura===
Romani unciam ut mensuram usurpabant inter alia :
*ad [[Longitudo|longitudinem]] metiendam. Tum duodecimam partem [[Pes|pedis]] valebat, id est circiter 2cm50. Unde vocabulum anglicum "''inch''" ductum est. Vide etiam [[Pollex]]*ad [[Area (geometria)|aream]] metiendam. Tum duodecimam partem [[mensura Romana|iugeri]] valebat, id est 2400 [[mensura Romana|pedes quadratos]].
*ad [[Area (geometria)|aream]] metiendam. Tum duodecimam partem [[mensura Romana|iugeri]] valebat, id est 2400 [[mensura Romana|pedes quadratos]].
*in primis tamen ad [[Pondus|pondus]] metiendum, ubi duodecimam partem [[Libra pondus|librae]] valebat, id est circiter 27gr.
 
===De nummo===
Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani [[aes grave]] conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, [[as]] ob id ipsum ''libralis'' dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo sextans duobus globulis, [[Quadrans|quadrans]] tribus, triens quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque [[semuncia]] et quartuncia nonumquam emissae sunt.