Quantum redactiones paginae "Superbia et odium" differant

expandere argumentum
(argumentum expandere)
(expandere argumentum)
Familia Bennetis in Merytoniano habitat. Quattour sorores Elisabethae sunt. Pater eius, Mr. Bennet, vir prudens et lepidus. Mater eius autem, Matrona Bennet, femina stultissima cui sola cura est suis filiis quaerere maritos. Elisabetha similor suo patri quam sua matri. Sororem Ioannam, placidam et dulcem feminam, valde amat.
 
Cum Bingleius, nobilis et dives vir, Merytonianum venit, Matrona Bennet gaudeat, Bingleium ducturum esse Ioannam uxorem sperans. Mox in Merytoniano saltatio est, cui sororibus et amico Darceio Bingleius adit. Bingleius Ioannam extemplo admiratur, et per totam noctem saltant. Darceius, divitior Bingleio, primum oculuos omnium ad se trahit. Formosum et splendium esse omnes sentiunt, sed eo cuiquam dicere recusante, eum contemnunt. Cum Bingleius Darceium ab Elisabetha poscere saltationem hortatur, Darceius negat insolenter. His exauditis, Elisabetha ridet (nam ridicula eam delectant) et suis amicis occurrit.
 
== Notae ==
Usor anonymus