Quantum redactiones paginae "Semis" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: sl:Semis
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Semisse.jpg|thumb|300px|Semis Romanus tertii saeculi a.C.n. Caput laureatum [[Saturnus (deus)|Saturni]] ex una parte, prora navis ex altera. S = Semis. Imago incisa ex libro Iosephi Eckhel (1787).]]
 
Apud [[Roma antiqua|antiquos Romanos]] '''semis''' erat nummus aeneus dimidium [[As|assis]] valens. Nam "semi-" dimidium significat<ref>[[Marcus Terentius Varro|Varro]], Lingua Latina V,36.</ref>. Sex [[Uncia (pondus et nummus)|uncias]] valebat, quod nonnumquam in nummis sex globis exprimebatur ; saepius tamen littera "S" sive stans sive iacens reperitur ''semis'' notans.
 
Antiquissimi semisses [[as]]sesque reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie putantur circa [[280 a.C.n.]] editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, semis semilibram vel sex uncias pendebat, id est circiter 162 [[gramma]]ta (libra Romana = circiter 325 gr.). Graviores tum erant quam ut cudi possent : itaque in formam conflabantur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae "aes grave" vocata est.