Quantum redactiones paginae "Decalogus" differant

Content deleted Content added
m ~
JHVH
Linea 1:
'''Decalogus''' (ex [[Lingua Graeca|Graeco]] ''δέκα λόγοι'' 'decem verba'); quae praecepta et [[Religio Christiana|Christiani]] et [[Religio Iudaica|Iudaei]] pro principiis moralibus ac fundamentis fidei a Deo datis habent. Bis in [[Vetus Testamentum|Scriptura Sacra]] invenitur: et in [[liber Exodus|libro Exodi]] (cap. 20) et [[Deuteronomium|Deuteronomii]] (cap. 5). Adnotatio numerorum deest in originali, quam ob rem de ea discrepant inter se Christiani [[Ecclesia Catholica|Catholici]] et [[Protestantes]]. Haec verba, quae secundum catholicum modum numerantur, de libro Deuteronomii sumpta sunt:
 
:Ego [[JHVH|Dominus Deus]] tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
# Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
# Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.