Quantum redactiones paginae "Aureus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
Ante [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] [[Dictator|dictatorem]] aurum Romae vulgo et in magno numero signatum non est. Nihilominus iam in discrimine belli adversus [[Hannibal|Hannibalem]] circa [[217 a.C.n.]] Romani nonnullos nummos aureos primum percusserunt pondo sex scrupulorum (id est didrachmi), quorum notae fuerunt caput geminum dei [[Ianus|Iani]] ex una parte, scaena sacramenti ex altera : qui nummi pauci fuerunt et hodie rarissimi inveniuntur. Paucos post annos tempore denarii creati (212/[[210 a.C.n.]]) per breve tempus iterum tres species aurei cusi sunt : alius unum scripulum pendebat, alius duo, ultimus tria : viginti, quadraginta et sexaginta [[As|asses]] sexantarios valebant. Notae fuerunt caput [[Mars (deus)|Martis]] ex una parte, [[Aquila|aquila]] in [[Fulmen|fulmine]] ex altera. Pauci numero fuerunt et hodie raro inveniuntur. Nihil postea fuit ante [[Sulla|Sullam]] qui per breve tempus circa [[84 a.C.n.]] aureos 30am partem librae Romanae (circiter 327 gr.) pendentis percussit. At etiamtum aureus nummus extaordinarius remansit qui tempore bellorum, fortasse ex penuria argenti, cudebatur atque mox omittebatur.
[[Fasciculus:Antony with Octavian aureus.jpg|thumb|left|Effigies [[Marcus Antonius|Marci Antoni]] et [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Caesaris Octaviani]] in aureo cum titulo: IIIVIR RPC, id est ''triumvir reipublicae constituendae.'' [[41 a.C.n.]] ]]
At postquam auro [[Gallia|Galliarum]] potitus est, ab anno [[48 a.C.n.]] [[Gaius Iulius Caesar]] ad impendia bellorum civilium solvenda maximum numerum aureorum emisit, : 40am partem librae pendentespendebant. Quod exemplum, dictatore mortuo, [[Triumviratus|triumviri]] secuti sunt. A quo tempore igitur aurum unum e praecipuis metallis in re nummaria Romana factum est nec percuti desiit.
 
===Sub imperatoribus===
Res monetaria ab [[Augustus (imperator)|Augusto]] circa [[23 a.C.n.]] instituta quatuor metallis subnixa erat : [[Aurum|auro]], [[Argentum|argento]], [[Orichalcum|orichalco]], [[Cuprum|cupro]]. Aureus pretiosissimus nummus erat et 42am partem librae (circiter 7gr.85) pendebat. Valebat 25 [[Denarius|denarios]] et 100 [[Sestertius|sestertios]] necnon 400 [[As|asses]]. Una officina toto orbe Romano iussu imperatorum aurum cudebat : ab anno 15 a.C.n. [[Lugdunum|Lugduni]] sita erat, primo saeculo exeunte anno incerto Romam rediit. Pondus a Nerone paulum imminutum est : ab anno [[64 a.C.n.]] aureus ad 45am partem librae exactus est (id est circiter 7gr.21).