Quantum redactiones paginae "Aureus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
==Historia==
===Sub consulibus===
Ante [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] [[Dictator|dictatorem]] aurum Romae vulgo et in magno numero signatum non est. Nihilominus iam in discrimine belli adversus [[Hannibal|Hannibalem]] circa [[217 a.C.n.]] Romani nonnullos nummos aureos primum percusserunt pondo sex scrupulorum (id est didrachmi), quorum notae fuerunt caput geminum dei [[Ianus|Iani]] ex una parte, scaena sacramenti ex altera : qui nummi pauci fuerunt et hodie rarissimi inveniuntur. Paucos post annos tempore denarii creati (212/[[210 a.C.n.]]) per breve tempus iterum tres species aurei cusi sunt : alius unum scripulum pendebat, alius duo, ultimus tria : viginti, quadraginta et sexaginta [[As|asses]] sexantarios valebant. Notae fuerunt caput [[Mars|Martis]] ex una parte, [[Aquila|aquila]] in [[Fulmen|fulmine]] ex altera. Pauci numero fuerunt et hodie raro inveniuntur. Nihil postea fuit ante [[Sulla|Sullam]] qui per breve tempus circa [[84 a.C.n.]] aureos 30am partem librae Romanae (circiter 327 gr.) pendentis percussit. At etiamtum aureus nummus extaordinarius remansit qui tempore bellorum, fortasse ex penuria argenti, cudebatur atque mox omittebatur.
 
==Aliud inceptum vicipaediae==