Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

Summarium vacuum
(nomen)
 
== Vita et opus ==
In oppido natali forsitan latomus factus est. Per [[Collectio puerorum|collectione puerorum]] (''devşirme'') praeter modum serotina [[Constantinopolis|Constantinopolim]] vectus, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An [[Rhodus|Rhodum]] in insulam duce [[Selimus I (sultanus Ottomanicus)|Selimo I]] militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani [[Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)|Suleimani Magnifici]] excursionibus interfuit ([[Calderamum]], [[Damascus]], [[Cairus]], [[Belgradum]], [[Mohacium]], [[Vindobona]], [[Tauris]], [[Bagdatum]], [[Corcyra]], [[Apulia]], [[Principatus Moldaviae|Moldavia]], etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens. Anno [[1538]], suadente ut videtur patrono [[Damat Çelebi Lütfi Paşa]] sultani Suleimani Magnifici ministro, officium architecti aulae Ottomanicae principalis (''mimarbaşi'') adsumpsit (praedecessore [[Ali Acemi]]) et annos quinquaginta, usque in [[1588]], retinuit. Iussu sultanorum ipsorum designavit aedificia varia sed praesertim mescitas notabilissimas, et inter primas [[Mescita Principis (Constantinopolis)|Mescitam Principis]] (''Şehzade Camii'') [[Constantinopolis|Constantinopoli]] ad filium nuper mortuum sultani Suleimani commemorandum anno 1543 designare incepit, anno [[1548]] confecit; mox maximam [[Mescita Suleimania (Constantinopolis)|Mescitam Suleimaniam]] eadem in urbe surgentem, anno 1550 inceptam, anno [[1557]] perfectam.
 
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis [[Alcoranum|Alcorani]] scholis ([[Turcice]]: ''sibyan mektebs'')—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse [[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]] in urbe [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]].