Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

Content deleted Content added
nomen
Linea 4:
 
== Origo et nomen ==
Nativitas Sinan in oppido [[Ağırnas]] pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno [[1573]] in [[Cyprus|Cyprum]] remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa.<ref>Rogers (2006) [http://books.google.de/books?id=afItQsYsr2QC&pg=PA11&vq=turkish-speaking&dq=Sinan+j.+M.+Rogers&lr=lang_de&source=gbs_search_s&sig=nEFfzCvD5XeNjc-NNKaTTk2-bh0 p. 11]</ref> Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae [[Sai Mustafa Çelebi]],<ref name="Crane 2006">Crane et al. (2006)</ref> et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (''Vakfiye'') atque [[Epitaphium|epitaphio]] sepulcri reperiuntur.<ref>Necipoğlu (2005) pp. 147−152</ref><ref>Rogers (2006) pp. xv-xvi</ref> Satis constat familiam [[religio Christiana|religioni Christianae]] haesisse linguaque Turcica locutam,<ref>Rogers (2006) [http://books.google.de/books?id=afItQsYsr2QC&pg=PA11&vq=turkish-speaking&dq=Sinan+j.+M.+Rogers&lr=lang_de&source=gbs_search_s&sig=nEFfzCvD5XeNjc-NNKaTTk2-bh0 p. 11]</ref><ref name="Necipoğlu 129ff">Necipoğlu (2005) pp. 129−131</ref> sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore [[Ianissarii|Ianissariorum]] et in inductus, nomine et patronymico ''Sinan bin Abdülmennan'' inscriptus est (vide et imaginem nostram). Nomen ''Sinan'' Islamicam[[religio Islamica|religionem confiteturIslamicam]] proclamat ([[Arabice]] plenius ''sinān al-dīn'' "pilum fidei"); id igitur adsumpserit quo tempotempore cuiinter nominiIanissarios sinereceptus certitudinehuic religioni se convertit. additurPraenomen praenomennatale ''Yusuf'' i.e. Iosephus sine certitudine proponitur.<ref>Necipoğlu (2005) pp. 131-132</ref> Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta ''Koca Mimar Sinan Ağa''<ref>Cafer Çelebi: ''Risale-i-mimariye''. 1623</ref> ([[lingua Turcica]] sui temporis: ''Koca Mi‘mār Sinān Āġā'', قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.
 
[[Fasciculus:Sinan bin abduelmennan2.png|thumb|Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad [[religio Islamica|religionem Islamicam]] e ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]'' a [[Sai Mustafa Çelebi]] conscripto: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı" ([[Archivum Palatii Topkapı]] [[Constantinopolis|Constantinopoli]], D 1461/4 (TM) fol. 4b, vv. 7 et 8)]]
Linea 11:
 
== Vita et opus ==
In oppido natali forsitan latomus factus est. Per [[Collectio puerorum|collectione puerorum]] (''devşirme'') praeter modum serotina [[Constantinopolis|Constantinopolim]] vectus [[religio Islamica|religionem Islamicam]] accepit, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An [[Rhodus|Rhodum]] in insulam duce [[Selimus I (sultanus Ottomanicus)|Selimo I]] militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani [[Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)|Suleimani Magnifici]] excursionibus interfuit ([[Calderamum]], [[Damascus]], [[Cairus]], [[Belgradum]], [[Mohacium]], [[Vindobona]], [[Tauris]], [[Bagdatum]], [[Corcyra]], [[Apulia]], [[Principatus Moldaviae|Moldavia]], etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens.
 
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis [[Alcoranum|Alcorani]] scholis ([[Turcice]]: ''sibyan mektebs'')—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse [[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]] in urbe [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]].