Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
 
== Origo et nomen ==
Nativitas Sinan in oppido [[Ağırnas]] pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno [[1573]] in [[Cyprus|Cyprum]] remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa;.<ref>Rogers (2006) [http://books.google.de/books?id=afItQsYsr2QC&pg=PA11&vq=turkish-speaking&dq=Sinan+j.+M.+Rogers&lr=lang_de&source=gbs_search_s&sig=nEFfzCvD5XeNjc-NNKaTTk2-bh0 p. 11]</ref> Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae [[Sai Mustafa Çelebi]],<ref name="Crane 2006">Crane et al. (2006)</ref> et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (''Vakfiye'') atque [[Epitaphium|epitaphio]] sepulcri reperiuntur.<ref>Necipoğlu (2005) pp. 147−152</ref><ref>Rogers (2006) pp. xv-xvi</ref> Satis constat familiam [[religio Christiana|religioni Christianae]] haesisse linguaque Turcica usos esse,<ref>Rogers (2006) [http://books.google.de/books?id=afItQsYsr2QC&pg=PA11&vq=turkish-speaking&dq=Sinan+j.+M.+Rogers&lr=lang_de&source=gbs_search_s&sig=nEFfzCvD5XeNjc-NNKaTTk2-bh0 p. 11]</ref><ref name="Necipoğlu 129ff">Necipoğlu (2005) pp. 129−131</ref> sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore [[Ianissarii|Ianissariorum]] inductus, nomine et patronymico ''Sinan bin Abdülmennan'' inscriptus est (vide et imaginem nostram); cui nomini sine certitudine additur praenomen ''Yusuf'' i.e. Iosephus.<ref>Necipoğlu (2005) pp. 131-132</ref> Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta ''Koca Mimar Sinan Ağa''<ref>Cafer Çelebi: ''Risale-i-mimariye''. 1623</ref> ([[lingua Turcica]] sui temporis: ''Koca Mi‘mār Sinān Āġā'', قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.
 
[[Fasciculus:Sinan bin abduelmennan2.png|thumb|Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad [[religio Islamica|religionem Islamicam]] e ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]'' a [[Sai Mustafa Çelebi]] conscripto: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı" ([[Archivum Palatii Topkapı]] [[Constantinopolis|Constantinopoli]], D 1461/4 (TM) fol. 4b, vv. 7 et 8)]]