Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

m
Summarium vacuum
m
m
{{L1}}
[[Fasciculus:MimarSinan-Detail.jpg|thumb|Sinan (a sinistra parte, si recte distinguitur) in miniatura Ottomanica anni 1579 depictus qui anno [[1566]] monumentum sepulcrale [[Suleimanus Magnificus|Suleimani I]] aedificatum curat]]
'''Sinan''' (natus, si recte censent eruditi, circa annum [[1490]] probabiliter in oppido [[Ağırnas]] prope [[Caesarea in Cappadocia|Caesaream in Cappadocia]]; natus [[17 Iulii]] [[1588]] [[Constantinopolis|Constantinopoli]]) quinquaginta annos fuit principalis [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]] [[architectura|architectus]] et [[machina]]tor, qui se [[Sultanus|sultanis]] [[Selimus I|Selimo I]], [[Suleimanus Magnificus|Suleimano I]], [[Selimus II|Selimo II]], et [[Muradus III|Muradi III]] accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Vulgovulgo notus est nomine compendiario '''Mimar Sinan''', scilicet "Sinan architectus".
 
== Origo et nomen ==
In ''Ağırnas'' forsitan latomus factus est. Iuvenis annis 1512/13/14 [[Collectio puerorum|Collectione puerorum]] (''Devşirme'') praeter modum serotina [[Constantinopolis|Constantinopolim]] vectus faber eruditus et in manu tironum (''acemi ocağı'') exercitus est. Decenniis sequentibus plerisque sultanorum [[Selimus I|Selimi I]] et [[Suleimanus Magnificus|Suleimani I]] excursionibus interfuit ([[Calderamum]], [[Damascus]], [[Cairus]], [[Belgradum]], [[Rhodus]], [[Mohacium]], [[Vindobona]], [[Tauris]], [[Bagdatum]], [[Corcyra]], [[Apulia]], [[Principatus Moldaviae|Moldavia]], etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens.
 
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis [[Alcoranum|Alcorani]] scholis ([[Turcice]]: ''sibyan mektebs'')—exclusis. SuumOpus opuseius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse [[Selimiye Mosque (Edirne)|Mescita Selimia]] in urbe [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]].
 
[[Fasciculus:Edirne 7333 Nevit.JPG|thumb|[[Mescita Selimia (Edirne)|Mescita Selimia]], a Sinan [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]] anno [[1575]] aedificata.]]