Quantum redactiones paginae "Ioseph Nasi" differant

m
Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens ''''Ioseph Nasi''' (nomen in baptismate datum: Ioannes Miquez; natus anno 1524 in Portugallia; mortuus die 2 Augusti anno 1579 in [[Constantinopolis|C...')
 
m
'''Ioseph Nasi''' (nomen in baptismate datum: Ioannes Miquez; natus anno [[1524]] in [[Portugallia]]; mortuus die [[2 Augusti]] anno [[1579]] in [[Constantinopolis|Constantinopoli]]) fuit legatus, argentarius et nummariae rei peritus [[religio Iudaica|Iudaicus]] in aula [[Sultanus|sultanorum]] [[Ottomanidae|Ottomanicorum]] [[Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)|Suleimani I]] et [[Selimus II (sultanus Ottomanicus)|Selimi II]]. Per vitam suam procelosissimam variis nominibus vocatus est: ''João Miquez'' in Portugallia, ''Giovanni Miches'' in [[Venetiae|Venetiis]], ''Juan Miguez'' in [[Hispania]] et [[Flandria]] atque ''Ioseph Nasi'' sive ''Iusuff Nassy'' Constantinopoli. Anno [[1566]] a Selimo II [[Ducatus Archipelagi|dux Naxi Cycladumque]] factus est. Etiam dominus [[Tiberias|Tiberiae]] in [[Palaestina]] nominatus est, ut eo denuo [[Iudaei|Iudaeos]] deduceret. Bellum [[Imperium Ottomanicum|Ottomanorum]] contra Venetias et [[Liga Sancta|Ligam Sanctam]] molivit, quo quidem Liga [[Proelium Lepanthinum|Pugna Lepantina]] praevaluit, tamen Venetiae [[Cyprus|Cyprum]] insulam amiserunt. Selimo mortuo auctoritas in aula evanuit, titulos autem ac reditus usque ad mortem obtinuit.
 
== Nexus externi ==
14 123

recensiones