Quantum redactiones paginae "Franciscus Certinus de Canrobert" differant

m
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Franciscus Certinus de Canrobert '''Franciscus Certinus''' (Francice ''François Certain'') '''de Canrobert''' (natus 27 Iunii...')
 
 
==Cursus honorum==
Lyceum Sancti Cyri frequentavit et anno [[1828]] succenturio minor nominatus est. Abb anno [[1835]] in [[Algerinum|Algerino]] militavit et anno [[1838]] succenturio maior expugnationi [[Cirta]]e urbis interfuit. Deinde in Francia chortem legionis peregrinorum instruxit et anno [[1841]] iterum in Algerinum revertit, ubi ducibus [[Iacobus Regius de Saint Arnaud|Saint Arnaud]] atque [[Ludovicus-Eugenius Cavaignac|Cavaignac]] militavit. Tum tribunus militum erat. Anno [[1850]] a [[Napoleo III (imperator Franciae)|Ludovico Bonaparte]] praeside [[Secunda Res Publica (Francia)|Secundae Rei Publicae]] Lutetiam revocatus et legatus eius factus est. Die [[2 Decembris]] [[1851]] eum in rebus novis studendis fortiter adiuvabat. Anno [[1852]] generalis divisionis nominatus est. Inter [[Bellum CrimeanumCrimaeanum]] primam divisionem expeditionis Francicae duxit atque ei et in [[Proelium Almae|Proelio Almae]] imperabat. Saint Arnaud duce summo Francorum die [[22 Septembris]] anno [[1854]] mortuo ipse dux expeditionis factus est. [[Obsidio Sebastopolis|Obsidionem]] [[Sebastopolis]] rexit. Mense Maio anni [[1855]] expeditionem in urbem [[Panticapeium]] urbem in oriente parte Crimaeae peninsulae sitam fecit, sed iussu Napoleonis III imperatoris infecta re revertebat. Itaque Canrobert imperium summum deposuit et iterum primam divisionem suscepit. Mense Augusto [[1855]] in Franciam revocatus et legatus [[Holmia]]m missus est, ut [[Suecia]]m socium Franciae et [[Regnum Unitum|Britanniae]] in bello Crimaeano faceret. Anno [[1856]] marescalcus nominatus atque anno [[1858]] dux divisionis orientis [[Nanceium|Nanceii]] factus est. Anno [[1859]] divisionem in [[Bellum alterum de libertate Italica]] duxit et proelio apud [[Maxentia]]m exceluit. Anno [[1861]] generalis [[Lugdunum|Lugduni]] factus est. Anno [[1870]]/[[1871|71]] bello contra [[Borussia]]m interfuit et in proelio infelici apud [[Mars-la-Tour]] certavit. In Castello [[Mettis]] cum imperatore Napoleone III obsessus et cum eo captus est. Una cum imperatore in captivitatem [[Cassala]]e fuit atque anno [[1871]] pace constituta in Franciam revertebat. Ibi ad mortem [[Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte|filii]] Napoleonis III anno [[1879]] dux factionis Bonaparte erat. Eo anno senator electus est.
 
{{Lifetime|1809|1895|Canrobert, Franciscus Certinus de}}
64 003

recensiones