Aperire sectionem principem

Mutata

m
[[Vectura]] in Cameronia est crebro difficilis. Exceptis nonnullis relative bonis [[autovia vectigalis|viis vectigalis]], praecipuas urbes conectentibus, (omnibus unius semitae), autoviae sordide coluntur et inclementi caelo subiiciunt, quia solum 10% autoviarum bituminatum est. [[Hodophragma]]ta crebro parvi inserviunt, excepto proposito ut [[vigil]] et [[gendarmaria|gerdarmi]] corruptelas ex viatoribus colligant. Autoviarium latrocinium iam dudum vecturae iuxta Orientales Occidentalesque limites obstavit et ex anno [[2005]] problema Oriente incensum est cum [[Respublica Africae Mediae]] amplius destabilizaretur.
 
Interurbanorum laophoriorum diaconiae a multis privatis societatibus gestae omnes praecipuas [[urbs|urbes]] conectunt. Quamquam interurbana laophoria rare secundum horarium discedunt, tamen satis expectant ut omnes tesserae vendantur. Quae dilectissimum medium vecturae sunt quae gubernationalis ferriviaria diaconia sequitur. Ferriviariae diaconiae e [[Cumba (Cameronia)|Cumba]] ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Kumba'') in Orientem usque ad [[Belabo]]nem ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Bélabo'') et in Septemtrionem usque ad [[Urbs Ngaunderensis|Urbem Ngaunderensem]] ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Ngaoundéré'') comprehendunt. Internationales aëroportus [[Duala]]e et [[Garua]]e ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Douala'' et ''Garoua'', respective) collocati sunt cum minore catastemate in [[Yaunde]]. [[Bamenda]]nus aëroportus clausus est. Fluminis [[Vuri|Vurorum]] ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Wouri'') [[aestuarium]] portum Dualae, nationis praecipuum portum marinum, praebet. Septemtrione, Flumen [[Benues]] ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Bénoue'') periodice navigabile e [[Garua]] in [[Nigeria]]m est.
 
Quamquam libertas preli ex ineunte [[decennium 201|decennio 201]] admelioravit, prelum corrumptum est et specialia commoda et politicos circulos contemplatur. Diaria ex more se ad censuram referunt ad evitandas repressalias gubernationis. Praecipuae radiophonicae et televisificae stationes a gubernatione geruntur et aliae [[telecommunicationes|communicationes]], velut terrestris baseos [[telephonum|telephonia]] et [[telegraphum|telegraphia]], valde sub gubernationali dominio sunt. Nihilominus, telephoniorum gestabilium retia et interretialia provisoria mirifice ex ineunte [[decennium 201|decennio 201]] aucta sunt et valde sine regulatione sunt.
7 051

recensiones