Quantum redactiones paginae "Mentor (persona)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:CalypsoJean-Jacques receivingLagrenée - Helen Recognising Telemachus, andSon Mentorof inOdysseus the- GrottoWGA12378.jpg|thumb|[[CalypsoHelena Telemachum recognoscit]] (Telemacho et MentoremMentore inapud speluncamMenelao recipit]]sedentibus) a [[GulielmusIoannes HamiltonIacobus Lagrenée|GulielmoIoanne HamiltonIacobo Lagrenée]] ex historiaanno ''[[Les1795]] aventurespicta de Télémaque([[Eremitagium]]'' saeculo XVIII picta[[Petropolis|Petropoli]])]]
'''Mentor''' ''-oris'' m. ([[Graece]] {{Polytonic|Μέντωρ -ορος}}) est ''[[Odyssea]]e'' persona. Ante res ''Odysseae'' actas Mentor fuerat amicus [[Ulixes|Ulixis]], quo suadente fit [[Telemachus|Telemachi]] tutor. Poëta de hoc Mentore nulla narrat. Dea autem [[Athena]], Ulixis et Telemachi patrona, forma Mentoris adsumpta, Telemacho se monstrans iter ad [[Graecia]]m suadet et in eo itinere se adsociat. Telemachus igitur una cum socio (quem amicum mortalem esse censet, sed re vera protectricem divinam) [[Nestor]]em [[Pylos|Pyli]] et [[Menelaus|Menelaum]] [[Sparta]]e visitat. Persona Mentoris plenius in opere quodam scriptoris [[Francogallice|Francogallico]] [[Fénelon]] anno [[1699]] edito, titulo ''[[Les aventures de Télémaque]]'', evolvitur.