Quantum redactiones paginae "Iusiurandum Hippocraticum" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Hippocrates '''Iusiurandum Hippocraticum''', a medico Graeco Hippocrate Coo dictum (circiter 460-370 a.C.n.), fu...'
 
+versio Latina
Linea 23:
 
Ὅρκον μὲν οὖν μοι τόνδε ἐπιτελέα ποιέοντι, καὶ μὴ ξυγχέοντι, εἴη ἐπαύρασθαι καὶ βίου καὶ τέχνης δοξαζομένῳ παρὰ πᾶσιν ἀνθρώποις ἐς τὸν αἰεὶ χρόνον. Παραβαίνοντι δὲ καὶ ἐπιορκοῦντι, τἀναντία τουτέων.
 
== Versio Latina ==
Sequens versio Latina anno [[1546]] a [[Ianus Cornarius|Iano Cornario]] facta est:<ref>Sumptus ex: P. Diepgen / W. Kahlenberg: Lateinisches Lesebuch für Mediziner aus medizinischen Quellen zur Vorbereitung auf das kleine Latinum. Stuttgardiae 1948</ref>
 
Apollinem medicum et Aesculapium Hygeamque ac Panacaeam iuro deosque omnes itemque deas testes facio me hoc iusiurandum et hanc contestationem pro viribus et iudicio meo integrum servaturum esse:
 
Praeceptorem, qui me hanc edocuit artem, parentum loco habiturum, vitam communicaturum eaque, quibus opus habuerit, impertiturum; eos item, qui ex eo nati sunt, pro fratribus masculis iudicare artemque hanc si discere voluerint, absque mercede et pacto edocturum, praeceptionum ac auditionum reliquaeque totius disciplinae participes facturum; tum meos, tum praeceptoris mei filios, immo et discipulos, qui mihi scripto caverint et medico iureiurando addicti fuerint, alium vero praeter hos nullum.
 
Ceterum quod ad aegros pertinet sanandos, diaetam ipsis constituam pro facultate et iudicio meo commodam, omneque detrimentum et iniuriam ab eis prohibebo.
 
Neque vero ullius preces apud me validae erunt, ut cuipiam venenum sim propinaturus neque etiam ad hanc rem consilium dabo. Similiter autem neque mulieri talum vulvae subditicium ad corrumpendum conceptum vel fetum dabo.
Porro caste et sancte vitam et artem meam conservabo.
 
Nec vero calculo laborantes secabo, sed viris chirurgiae operariis eius rei faciendae locum dabo.
 
In quascumque domus ingrediar, ob utilitatem aegrotantium intrabo. Ab omnique iniuria voluntaria inferenda et corruptione cum alia, tum praesertim operum veneriorum abstinebo, sive muliebria sive virilia, liberorumve hominum et servorum corpora mihi contigerint curanda.
 
Quaecumque vero inter curandum videro aut audivero, immo etiam ad medicandum non adhibitus in communi hominum vita cognovero, ea siquidem efferre non contulerit, tacebo et tamquam arcana apud me continebo.
 
Hoc igitur iusiurandum mihi integre servanti et non confundenti contingat et vita et arte feliciter frui et apud omnes homines in perpetuum gloriam meam celebrari. Transgredienti autem et peieranti his contraria eveniant.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==