Quantum redactiones paginae "Lepra" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Leprosy.jpg|200px|thumb|right|Vir viginti quattuor annos natus lepra laborans (Imagoimago [[Saeculum 19|saeculi XIX]])]]
 
'''Lepra''' est gravis et olim frequens [[morbus]]. Hodie causam huius morbi [[mycobacterium leprae]] esse scimus, quod medicus [[Norvegia|Norvegiensis]] [[Gerhardus Hansen]] in tumore [[cutis]] propter lepram facto anno [[1868]] invenit, sed morbus iam antiquitus notissimus erat; exempli gratia in [[Biblia|Bibliis]], accurate in [[Liber Leviticus|Libro Levitico]] (Lev. 13, 2–46) multa de lepra scripta sunt:
 
 
: ''Homo, in cuius [[Caro|carne]] et [[Cutis|cute]] ortus fuerit tumor sive [[pustula]] aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron [[Sacerdos|sacerdotem]] vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.''
: ''Qui cum viderit plagam in cute et [[Pilus|pilos]] in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit [[sacerdos]], eum immundum esse decernet.''
: ''Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.''
:''Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.''
Linea 20:
: ''Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,''
: ''qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.''
: ''[[Caro]] et [[cutis]], in qua [[ulcus]] natum est et sanatum,''
: ''et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti''.
: ''Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere''.
: ''Quod si [[pilus]] coloris est pristini et [[cicatrix]] subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.''
: ''Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae'';
: ''sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet''.
: ''Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam'',
: ''considerabit eam sacerdos; et ecce [[pilus]] versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est''.
:''Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus''.
:''Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae'';
: ''sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae''.
: ''Vir sive mulier, in cuius capite vel [[barba]] germinarit plaga, videbit eam sacerdos''.
: ''Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra [[Caput|capitis]] vel barbae''.
: ''Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus''.
: ''Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,''
: ''radetur [[homo]] absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis''.
: ''Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit''.
: ''Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute'',
Linea 42:
: ''Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint'',
: ''intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est''.
: ''Vir, de cuius [[Caput|capite]] [[Capillus|capilli]] fluunt, calvus ac mundus est'';
: ''et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est''.
: ''Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.''