Quantum redactiones paginae "Leonillus Gualterius Rothschild" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Walter_Rothschild.jpg|thumb|Leonillus Gualterius RothchildRothschild]]
'''Leonillus Gualterius Rothschild''', vulgo ''Lionel Walter Rothschild'' (natus die [[8 Februarii]] [[1868]]; mortuus die [[27 Augusti]] [[1937]]) fuit [[argentaria|argentarius]], [[civilitas|vir rerum civilium peritus]] et [[zoologus]] [[Britanniarum Regnum|Britannicus]]. Ab anno [[1915]], patre mortuo, titulum nobilitatis Britannicae gessit, nuncupatione '''''Baron Rothschild'''''.
 
Linea 10:
Rothschild [[septem]] annos natu declaravit se [[museum]] [[zoologia|zoologicum]] administraturum esse. [[Puer]] [[lepidoptera|papiliones]], alia [[insecta]], et [[animalia]] conligebat.<ref name=autogenerated1/> Inter suas delicias domu familari in [[Hortus Tring|Horto Tring]] conservatas erant [[macropodidae]] et [[aves]] exoticae.<ref name=autogenerated1/> Prope autem Tring, puer "venationem Iudaeorum" passus est, cum equitans de [[equus|equo]] detraheretur et vis ab operariis turbulentis ei inferretur.<ref>Niall Ferguson, ''The House of Rothschild: The world's banker, 1849-1999'' (Penguin, 2000. ISBN 0140286624, 9780140286625)</ref>
 
Aetate 21, in [[N. M. Rothschild & Sons]], [[argentaria]] familiari [[Londinium|Londinii]] condita, laborare coactus coepit, ubi ab anno [[1889]] ad annum [[1908]] operabatur. Studio vel ingenio in munere ad aerarium pertinente ut videtur carebat, et ad extremum anno [[1908]] se removere a negotiis situs est. Parentes autem museum zoologicum pro compensatione<!--Sic ait en:--> ei constituerunt, et expeditiones per orbem terrarum ut animalia peteret sustentabant.<ref name=autogenerated1/>
 
Rothschild fuit 6' 3" altus, haesitantia linguae laborans timidissimus, sed [[testudinidae|testudine]] vehens [[photographia|photographatus est]], et [[raeda]]m [[Hippotigris|hippotigridibus]] ornatis ad [[Palatium Buckinghamense]] insigniter egit ut hippotigrides mansuefieri posse probaret.<ref name=autogenerated1/>
Linea 18:
==Cursus zoologicus==
[[Fasciculus:RothschildTortoise.png|thumb|Dominus Rothschild [[Testudinidae|testudine]] maiorem quam pro testudinibus habitu vehitur.]]
Rothschild [[zoologia]] in [[Collegium Beatae Mariae Magdalenae (Cantabrigia)|Collegio Beatae Mariae Magdalenae]] [[Cantabrigia]]e studuit.<ref>{{Venn|id=RTST887LW|name=Rothschild, the Hon. Lionel Walter}}</ref> Cum in [[Albertus C. L. G. Günther|Albertum C. J. G. Günther]] zoologum incidit, [[taxinomia]]e [[aves|avium]] [[lepidoptera|papilionumque]] operam dare coepit. <!--Rothschild himself traveled and collected in Europe and North Africa for many years, but his work and health concerns limited his range, and beginning while at Cambridge he employed others - explorers, professional collectors, and residents - to collect for him in remote and little-known parts of the world. He hired taxidermists, a librarian, and, most importantly, professional scientists to work with him to curate and write up the resulting collections: [[Ernestus Hartert]], for birds, from 1892 until his retirement at the age of 70 in 1930; and [[Carolus Jordan]] for entomology, from [[1893]] until Rothschild's death in 1937.-->
 
Sua congeries in summa gloria 300&thinsp;000 pellium avium, 200&thinsp;000 [[ovum|ovorum]] avium, 2&thinsp;250&thinsp;000 [[lepidoptera|papilionum]], 30&thinsp;000 [[Coleoptera|coleopterorum]], et nunnulla milia [[mammalia|mammalium]], [[reptilia|reptilium]], [[piscis|pisciumque]] speciminum comprehendit. Eae res erant maxima congeries zoologica umquam a singulo [[homo|homine]] privato accumulata.