Quantum redactiones paginae "Cos" differant

Content deleted Content added
+visu digna
Linea 54:
 
== Religio ==
Maxima incolarum pars [[Ecclesiae Orthodoxae|ecclesiae orthodoxae]] adhaerent. Coi est una e quattuor [[Ecclesia cathedralis|ecclesiis cathedralis]] orthodoxis [[Dodecanesus|Dodecanesi]]. Praeterea Cos est [[Episcopus titularis|sedes titularis]] [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae Romanae]] (vide: [[Cos (sedes titularis)]]), quae a [[Medium Aevum|Medio Aevo]] repetit, hodie autem vacat. Pauci fideles Catholici una ecclesia satis habent. In [[meschita]] communitas [[Religio Islamica|Musulmana]] congregatur, [[synagoga]] autem non iam in usu est, quod communitas [[Religio Iudaica|Iudaica]] [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bello orbis terrarum secundo]] a [[Germania|Germanis]] paene exstincta est. Synagoga tamen renovata a [[Cos (demus)|Coo demo]] variis spectactulis - imprimis culturalibus - dandis adhibetur.
 
== Visu digna ==
*''Fons Burinnae'' (Βουριννα), nymphaeum antiquum prope urbem, ex quo et urbi et ''Aesculapio'' aqua suppeditata est.
*Reliquiae ''Aesculapii'' (Graece: Ἀσκληπιεῖον, Neograece: Ασκληπιείο) prope ''Platanium'' (non procul ab [[Cos (urbs)|urbe Coo]]).
*Arx [[Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani|Fratrum Hospitalariorum]] (Κάστρο της Νερατζιάς).
*''Platanus Hippocraticus'' qui dicitur.
*Fons [[thermae|thermalis]] nomine ''Empros'' (Εμπρός Θέρμες) ante litus in mari situs (prope urbem Coum).
*''Castrum Antimachia'' (Κάστρο Αντιμάχειας) Fratrum Hospitalariorum.
*''Sanctus Demetrius'' (Άγιος Δημήτριος), vicus desertus.
*''Zia'' (Ζία), vicus montanus, qui a multis [[periegesis|periegeticis]] visitatur.
* ''Vetus Pylium'' (Παλιό Πύλι), vicus desertus cum castri reliquiis.
*Reliquiae urbis antiquae: Forum vetus et Magna Stoa, Gymnasium, Decumanus, domus Europae nominata, Odeum, portus Mandracium in urbe Coo.
*Musaeum Archaeologicum
*''Alycae'' (Neograece: Αλυκες), lacus salsae aquae.
 
 
== Homines noti ==