Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
Post [[Actiaca pugna|Actiacam victoriam]] Octavianus Caesar cistophorum novi generis in Asia emisit : ex una parte caput suum laureatum exprimi iussit. Nondum Augustus a senatu appellatus erat : itaque in titulis LIBERTATIS P(opuli)R(omani) VINDEX dicitur. Ex altera parte Pax [[Caduceus|caduceum]] tenens et lampadem calcans videtur (prima imago erat Pacis Romanae quam [[Imperatores Romani|imperatores Romani]] per saecula tueri videri voluerunt), intra coronam lauream, non hederaceam (multo enim [[Apollo|Apollinem]], [[Templum Apollinis in Palatio|tutelarem deum suum]], Dionyso praeferebat, eo magis quia Marcus Antonius novus Dionysus esse voluerat). Nihilominus parvam cistam mysticam cum serpente in angulo servabat, ut cistophorus agnosceretur.
 
Postquam Augustus factus est, nihil de prioribus figuris in cistophoro retinuit : ut in [[Denarius|denario]] Romano ex una parte caput laureatum Augusti videbatur, ex altera variae figurae : spicae frumenti, [[Capricornus|capricornus]], templum [[Mars Ultor|Martis Ultoris]] Romae, arcus triumphalis etc. Tituli latine scribebantur. Hunc morem successores per duo saecula obervaverunt. Cistophori imperiales plerumque [[Ephesus|Ephesi]], in capite provinciae, signabantur.
 
== Notae ==