Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
At [[Marcus Antonius]], cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris [[Octavia minor|Octaviae]], quae eadem et soror [[Octavianus Augustus|Octaviani Caesaris]] erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat qui de India et orientali parte mundi clarissime [[Triumphus|triumphasse]] dicebatur.
[[Fasciculus:RIC 0476.jpg|thumb|left|Cistophorus Octaviani Caesaris circa [[29 a.C.n.]] : Caput laureatum Octaviani./Pax caduceum tenens. Circum corona hederacea. Pone pacem serpens supra cistam.]]
Post [[Actiaca pugna|Actiacam victoriam]] Octavianus Caesar cistophorum novi generis in Asia emisit : ex una parte caput suum intra coronam lauream, non hederaceam,laureatum exprimi iussit (multo enim [[Apollo|Apollinem]], [[Templum Apollinis in Palatio|tutelarem deum suum]], Dionyso praeferebat, eo magis quia Marcus Antonius novus Dionysus esse voluerat). Nondum Augustus a senatu appellatus erat : itaque in titulis P(opuli)R(omani) LIBERTATIS VINDEX dicitur. Ex altera parte Pax caduceum tenens et lampadem calcans videtur(imago erat Pacis Romanae quam imperatores Romani per saecula tueri videri voluerunt), intra coronam lauream, non hederaceam (multo enim [[Apollo|Apollinem]], [[Templum Apollinis in Palatio|tutelarem deum suum]], Dionyso praeferebat, eo magis quia Marcus Antonius novus Dionysus esse voluerat). Nihilominus parvam cistam mysticam cum serpente in angulo servabat, ut cistophorus agnosceretur.
 
== Notae ==