Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
At [[Marcus Antonius]], cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris [[Octavia minor|Octaviae]], quae eadem et soror [[Octavianus Augustus|Octaviani Caesaris]] erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat qui de India et orientali parte mundi clarissime [[Triumphus|triumphasse]] dicebatur.
 
Post [[Actiaca pugna|Actiacam victoriam]] Octavianus Caesar cistophorum novi generis in Asia emisit : ex una parte caput suum intra coronam lauream non hederaceam exprimi iussit (multo enim [[Templum Apollinis in Palatio|Apollinem]], tutelarem deum suum, Dionyso praeferebat, eo magis quia Marcus Antonius novus Dionysus esse voluerat). Nondum Augustus a senatu appellatus erat : itaque in titulis P(opuli)R(omani) LIBERTATIS VINDEX dicitur.
 
== Notae ==