Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 8:
==Historia==
Tres Pergameni reges cistophoros emiserunt : [[Eumenes II]], [[Attalus II]], et [[Attalus III]] qui regnum Romanis testamento legavit. Nec nomina nec effigies eorum in nummis conspiciuntur : ex una parte cista mystica dei [[Dionysus|Dionysi]], e qua serpens erepit, corona [[Hedera|hederacea]] circumdata est (hedera Dionyso sacra erat et saepe tempora dei eius foliis cinguntur). Ex altera parte duo serpentes, quorum caudae internexae sunt, caput erigunt linguam bisulcam vibrantes. Inter eos corytus aplustribus ornatum e quo arcus summus eminet. Primae litterae urbis ubi cistophorus cusus est officinam indicant. Dextra variae figurae vel symbola conspicua sunt, fortasse ad emissiones distinguendas.
At [[Marcus Antonius]], cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris [[Octavia minor|Octaviae]], quae eadem et soror [[Octavianus Augustus|Octaviani Caesaris]] erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat qui de India et orientali parte mundi clarissime [[Triumphus|triumphasse]] dicebatur.
|