Quantum redactiones paginae "Alea (modus ludendi)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
== Alea apud antiquos ==
Antiqui in alea praesertim [[Talus (corpus lusorium)|talis]] et [[Tessera|tesseris]] ludebant. Aleam quattuor talis exercebant: in prosperrimo iactu, qui ''Venerius'' appellabatur, nullus eodem vultu stat talus.<ref>[[Marcus Valerius Martialis|Mart.]] 14.14: ''Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem, / munera me dices magna dedisse tibi''; [[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[De divinatione|div.]]'' 1.13.23: ''Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt''; [[Lucianus Samosatensis|Luc.]] ''[[Amores (Lucianus)|am.]]'' 16: {{Polytonic|τῇ δὲ τραπέζῃ τέτταρας ἀστραγάλους Λιβυκῆς δορκὸς ἀπαριθμήσας διεπέττευε τὴν ἐλπίδα, καὶ βαλὼν μὲν ἐπίσκοπα, μάλιστα δ᾽ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε, μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι, προσεκύνει τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων}} ('Quattuor talis [[Dorcas|dorcadis]] [[Libya|Libycae]] mensae numeratis spem in alea ponebat, et si prospere vel maxime si umquam ipsam deam (i.e. [[Aphrodite]]n) iecerit, nullo talo eadem stante figura, deae procumbat arbitratus voluntatem suam adsecuturum esse'). Plautus (''[[Curculio (Plautus)|Curc.]]'' 359) Venerium iactum etiam ''basilicum'' nuncupat.</ref> Sin autem unum punctum quater missum erit, damnosus iactus fiet ''canis'' nuncupatus.