Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Ab anno [[133 a.C.n.]] usque ad annum [[128 a.C.n.]] per sex annos litteris numeralibus Graecis (A,Β,Γ,Δ,...) anni in nummis numerabantur. Tempus fuit quo Romani, regni heredes per testamentum facti, bellum gerebant cum Aristonico regnum occupare sub nomine Eumenidis III conato. Postea haec ratio omissa est, sed duo vel tres litterae additae ad nomen magistratus monetae praefecti referri posse videntur. Primo saeculo a.C.n. nomina integra et Graeca leguntur, medio saeculo nomina [[Proconsul|proconsulum]] Romanorum in eorum locum successerunt. Nec alio modo postquam Romani rerum potiti sunt figurae in cistophoris expressae mutatae sunt.
 
At [[Marcus Antonius]], cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris [[Octavia minor|Octaviae]], quae eadem et soror [[Octavianus Augustus|Octaviani Caesaris]] erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat qui de India et orientali parte mundi clarissime [[Triumphus|triumphasse]] dicebatur.
 
== Notae ==