Quantum redactiones paginae "Fulgur" differant
Content deleted Content added
m r2.6.4) (automaton addit: km:ផ្លេតបន្ទោរ mutat: iu:ᑲᓪᓕᑕᖅ |
No edit summary |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Lightning3.jpg|thumb|200px|fulgura]]
'''Fulgur''' (-ris, n) est caeli electrica emissio cum tonitru, quod accidit in procellis, et aliquando in eruptionibus Volcanorum vel in pulveris tempestatibus. Ab hac aeris electicitatis emissione, ductus fulguris potest ire usque ad 220 000 Km/hora et pollet calore 30 000 C° gradorum. Quae temperatura sabulam potest fundere in vitreum appelatum "fulgurites", qui sunt cavi et possunt in solum infigere. Sunt quasi 16 milia milium procellarum fulgurum per annum in omni orbe terrarum. Aera per quod iter faciunt fulgura ionizant. Quod format oxydum nitricum acidumque nitricum magno benificio plantarum in solo.
Fulgura oriri possunt in cineris nubibus ex eruptionibus vulcanorum. Nascuntur etiam ex silvarum incendiis, producentia pulverem quo onus electricum staticum formetur. Quomodo in initio fulgura formentur incertum est inter auctores. Periti causis studuerunt ex perturbationibus aeris ( ventus, humiditas, frictio, pressio atmospherica) usque ad impactum ventorum solis et molem particularum oneratarum solis. Dicunt glaciem in nube elementum praecipuum esse in formandis fulguribus atque positiva negativaque onera discerpere in nube, sicut adiuvet in formandis fulguribus.
== etymologia antiqua ==
'''Fulgur''' (-ris, n) et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa [[nubis|nubila]] faciunt. Nam omnium rerum conlisio [[ignis|ignem]] creat, ut in [[lapis|lapidibus]] cernimus, vel attritu rotarum, vel in [[silva|silvis]] [[arbor]]um: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. [[Ventus|Vento]] autem et igni fulmina in [[nubes|nubibus]] fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.
|