Quantum redactiones paginae "Thomas Hardy" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: be-x-old:Томас Гардзі
file moved on Commons
Linea 32:
==Vita==
Natus vici ''Higher Brockhampton,'' parochiae ''Stinsford'' apud [[Durnovaria]]m, [[Anglia]]e, die [[2 Iunii]] [[1840]], [[pater|patre]] [[latomus|latomo]] [[aedificator]]eque, mater bene docta fuit atque ad Thomam docendum molita est. Eruditionis finis aetate sedecim fuit, cum discipulus cuiusdam [[architectus|architecti]] factus sit. In arte [[architectura]]e apud Durnovariam versatus, anno [[1862]] [[Londinium]] transivit et in [[Universitas Londiniensis|Universitatem Londiniensem]] ingressus. Hic praemia architecturae varia abstulit, sed aegre laetus [[Londinium|Londinii]] fuit itaque rursus se [[Dorcestria]]m recessit atque se scribendo dedit.
[[Fasciculus:EgracBurial marker for the heart of Thomas Hardy.jpg|left|thumb|[[Cor]] sepultum Thomae Hardy]]
 
Anno [[1870]], templum quoddam [[Cornubia]]e arte architectura renovans,<ref>James Gibson, ed., ''Chosen Poems of Thomas Hardy'' (Macmillam Education Ltd, 1975), p. 9.</ref> ardente amore pro Emma Lavinia Gifford raptus est, quam anno [[1874]] uxorem duxit.<ref>"Thomas Hardy—the Time-Torn Man", BBC Radio 4, [[23 Octobris]] [[2006]].</ref> Quamquam postea ab uxore alienatus est, ea anno [[1912]] subito mortua, valde luxit et contristatus est. Sunt multa poemata ad Emmam memorandam scripta. Anno [[1914]], adiutricem Florentiam Dugdale, minorem natu quadraginta annis, uxorem duxit. Sed saepe de inexpectata Emmae morte Hardy cogitavit atque poemata adsidue scripsit.<ref name="BBC-1">[http://www.bbc.co.uk/wiltshire/entertainment/days_out/thomas_hardy_stourhead.shtml bbc.co.uk] (inventus 12 Augusti 2006)</ref>