Quantum redactiones paginae "Nicolaus Gogol" differant

m (r2.6.3) (automaton addit: ky:Николай Гоголь)
Gogol educatus est annis [[1821]] et [[1828]] in Gymnasio summarum scientiarum urbis ''Nežin'' (Нежин) gubernii Czernihoviensis (nunc [[regio Czernihoviensis|regionis Czernihoviensis]] Ucrainae), ubi attractus est a litteratura et arte pingendi, ingenium suum in arte scenica demonstravit. Anno 1828 [[Petropolis|Petropolim]] venit, initio rei iuridicae opera sua tribuere intendens, quam intentionem mox reiecit. Nicolaus Gogol nonnullis locis sustentaverat munus, historiam docere tentaverat, sed gradatim omnium tempus suum activitati litterariae tribuit.
 
Anno [[1829]] Gogol publicavit bucolica vocabulo ''Iohannes Kuechelgarten'' («Ганц Кюхельгартен»), quae hominum non placuit. Anno [[1831]] cognovit [[Alexander Puskin|Alexandrum Puskinum]], qui eius formationem ut scriptoris affecit. Series fabularum ''Vesperae in praediolo rustico prope Dicancam'' («Вечера на хуторе близ Диканьки»; Dicanca est vicus Ucrainicus regionis Poltavensis), quam Gogol annis [[1831]] – [[1832]] scripsit, ei gloriam litterariam attulit. Dein is auctor etiam creavit multa opera, quorum sunt, e.g., ''TarasiusTaras Bulba'' («Тарас Бульба», annis [[1835]] – [[1842]] scribebatur, fabula historica est, bellum [[Cosaci|Cosacorum]] Ucrainorum contra [[Poloni|Polonos]] describens), ''Scripta dementis'' («Записки сумасшедшего»), ''Nasus'' («Hoc», fabula satyrica), etc. Anno [[1836]] prodiit sua comoedia satyrica ''Revisor'' («Ревизор»), mala formae imperii reprehens et ob eam rem furialiter damnabatur (quam ob causam scriptor animo fractus est). Mense Iunio anno illo Nicolaus Gogol Russiam excessit et ab anno [[1848]] peregre, praesertim [[Roma]]e, manebat (quo tempore patriam bis visitavit). In [[Italia]] summum opus suam facebat, fabulam-"poema" ''Animae mortuae'' («Мёртвые души») scribens. Cuius tres volumina Gogol creare vellerat, sed solum volumen primum edidit (anno [[1842]]). Paulo post publicata sunt eius opera in quattuor voluminibus. Illuc inter alia inclusa est narratiuncula ''Lacerna'' («Шинель»), quae cum ''Animis mortuis'' fuit expressio directionis criticae in litteratura Russica. Ulterius creatura pro eo scriptore difficilior fuit. Anno [[1847]] is edidit librem ''Loci delecti e correspodentia cum amicis'' («Выбранные места из переписки с друзьями»), ubi societati Russici in forma instructionum viam ad renovationem moralem monstrare affectavit. Anno [[1848]], post reditum in patriam, Gogol ''Animas mortuas'' scribere continuerat, sed non satiatus est ab effectu operis sui. Noctu ante 12 Februarii ([[24 Februarii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]], aegritudini affectus, manuscriptum voluminis secundi fabulae illius combussit.
 
Nicolaus Gogol mortuus est [[Moscua]]e 21 Februarii ([[4 Martii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]].
Usor anonymus