Quantum redactiones paginae "Fridericus III (Imperator Germaniae)" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Natus est in [[Potestampium|Potestampio]] filius Giulelmi principis, qui ab anno [[1861]] nomine [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmus I]] rex Borussiae et post annum [[1871]] Imperator Theodiscus erat. Mater Frederici fuit [[Augusta (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Augusta]], quae ex familia [[Saxonia-Vimarii-Eisenach|Saxonia-Vimario-Eisenach]] erat. Iam puer rebus militaribus institutus est, sed et linguam Latinam et Graecam didicit.
 
Anno [[1840]] avunculus eius [[Fridericus Gulielmus IV (rexRex Borussiae)|Fridericus Guilelmus IV]] rex Borussia avo suo successit. Cum [[16 Martii]] [[1848]] multi incolae rebus novis studerent, Guilelmus cum uxore et Frederico principe ex [[Berolinum|Berolino]] fugere debuit. Sed paucis diebus post reverterunt, postquam rex constitutionem Borussiae promisit. Tamen pater, qui popolo maxime invisus erat, Borussiam reliquit et in [[Britannia Maior|Britanniam]] in exilium iit. Postquam autem rex Fredericus Giulelmus IV populum in ordinem redegit, pater Guilelmus rediit et filius Fredericus cursum militarem iniit.
Anno 1849 Fridericus studium historiae coepit. Magistri eius fuerunt inter alios [[Ernestus Mauritius Arndt]] et [[Fridericus Christophorus Dahlmann]]. [[1851]] primo ipse Britanniam et [[Londinium]] visitavit, ut expositionem mundialem videret. Sed ibi et Victoriam, filiam [[Victoria (regina Britanniarum)|Victoriae reginae]] vidit, quem [[28 Ianuarii]] [[1858]] in matrimonium duxit.