Quantum redactiones paginae "Patmus" differant

400 octeti additi ,  9 years ago
+varia
(→‎Administratio: +Scala / Netia)
(+varia)
 
Deinde insula in fortunis aliarum [[Dodecanesus|Dodecanesi]] isularum societatem habuit: Anno (1207) Patmos pars [[Ducatus Archipelagi]] facta est, anno [[1340]] [[Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani|Equites Rhodii]] insulam occupaverunt, anno [[1522]] [[Imperium Ottomanicum|Imperio Ottomanico]] adiuncta est. Etiam [[Bellum rerum novarum Graecum|bello rerum novarum Graeco]] confecto pars Imperii Ottomanici remansit. Anno [[1912]] ab [[Italia]]nis una cum reliqua Dodecaneso occupata est, in quorum locum anno [[1943]] milites [[Germania|Germani]] successerunt. Anno [[1947]] Patmos demum ad civitatem Graeciae venit.<ref>ibidem</ref>
 
== Varia ==
*Monasterium Sancto Ioanni dedicatum muris arci similibus insulae aspectum insignem facit. Anno [[1999]] una cum bibliotheca illustri [[UNESCO Mundi Hereditas]] declaratum est.
*Patmo sunt multi [[Peregrinatio (religio)|peregrini]] et visitatores diurni; ne [[periegesis]] in immensum crescat tamen magistratus severis aedificandi normis prohibent, quare non nisi pauca xenodochia sunt.
 
== Notae ==
14 123

recensiones