Quantum redactiones paginae "Patmus" differant

445 octeti additi ,  9 years ago
→‎Historia: pag. auxi
(→‎Historia: pag. auxi)
(→‎Historia: pag. auxi)
 
In libro [[Apocalypsis Ioannis]] narratur libri auctorem nomine Ioanne hac in insula visionem [[Iesus|Iesu]] ac mundi finis habuisse ac visa conscripsisse. Traditioni Christianae semper persuasum erat Ioannem apocalypseos scriptorem [[Ioannes (evangelista)|Ioannem evangelistam]] fuisse, cum a [[Biblia|Bibliorum]] peritis hodiernis varie disputetur. Plures ecclesiae in insula aedificatae sunt, inter eas basilica imperialis in honorem Sancti Ioannis annis 300-350 loco monasterii hodierni exstructa.
 
A saeculo sexto usque ad saeculum nonum insula incursionibus [[Musulmanus|Musulmanorum]] vexata et basilica Sancti Ioannis deleta est. Anno [[1101]] renovatio monasterii una cum ecclesia a [[Christodulos (monachus)|Christodulo]] monacho coepta est, cui [[Alexius I Comnenus]] imperator [[Imperium Romanum Orientale|byzantinus]] insulam mandaverat.<ref>[http://www.greeka.com/dodecanese/patmos/patmos-history.htm Historia Patmi] (Anglice)</ref>
 
== Notae ==
14 123

recensiones