Quantum redactiones paginae "Dativus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 36:
=== Obiectum dativum ===
'''1.''' Dativus proprius fundatus est cotidiano institutioni sociali, scilicet dandi evento, verbo ᴅᴀʀᴇ eiusdemque membris necessariis descripto. Ex quo intellegitur dativi sive casus dandi ratio semantica. Natura fere consequitur, ut verba deducta a ᴅᴀʀᴇ praepositis ''ad, de, re(d), tra(ns)'', etc. eandem conservent argumentorum complementorumve structuram:
* ''Addis '''mihi''' alacritatem scribendi'' (Cic. ''[[Epistulae ad Atticum|Att]]''. 16.3).
* ''Se suaque omnia '''Caesari''' dediderunt'' ([[Gaius Iulius Caesar|Caes.]], ''[[De bello Gallico|Gall.]]'' 3.16).
* ''Orabo ut '''mihi''' pallam reddat, quam dudum dedi'' ([[Titus Maccius Plautus|Plaut.]], ''[[Menaechmi (Plautus)|Men.]] 672).
Linea 132:
==== Dativus finalis ====
Dativus finalis saepissime abstracto consistit nomine quod finem, metam eventumve actionis significat:
* ''Mirificae tranquillitates . . . '''maiori impedimento''' fuerunt'' (Cic. ''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 10.18.1)
* ''Ita enim magnae vires '''decori gloriae'''que sunt, si illis salutaris potentia est'' (Sen. ''[[De clementia|clem.]]'' 3.3).
* ''Et poterat sufficere '''solacio''''' [sc. ''Quintilianus meus''] ([[Marcus Fabius Quintilianus|Quint.]] ''[[Institutio oratoria|inst.]]'' 6 praef. 9).
Linea 143:
== Dativus ex adiectivo pendens ==
Dativus saepe pendet ex adiectivis mitiores aut immitiores actiones animive adfectiones describentibus, commoda aut incommoda significantibus, iucundam aut iniucundam proprietatem indicantibus, denique propinquitatis, similitudinis, affinitatis vim habentibus:
* ''Ista veritas, etiam si iucunda non est, '''mihi''' tamen grata est'' (Cic. ''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 3.24.2).
 
<!-- Celatum, nam haec res non ad grammaticam Latinam sed potius aut ad grammaticam generalem aut ad linguas, de quibus agitur, pertinent.